라틴어 문장 검색

manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)
Oedipus Tiresias Manto Sacrate di vis, proximum Phoebo caput, responsa solve;
(세네카, 오이디푸스 4:7)
si me fides sacrata cognati laris non contineret in meo certum statu:
(세네카, 오이디푸스 8:11)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
quid ille qui mundum quatit vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, sator deorum?
(세네카, 파이드라 2:40)
feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est . Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam?
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:15)
humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:9)
sed facias, diuum Sator, ut Romana per aeuum transeat ante meos turba togata pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 237)
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 6:1)
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas, signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit accubitu genioque locum monstrantur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권44)
Ipse loci custos, cuius sacrata vorago famosique lacus nomen memorabile servant, innumeros aeris sonitus et verbere crudo ut sensit mugire forum, movet horrida sancto ora situ meritaque caput venerabile quercu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.30)
dabimus solacia dignis luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro inferias, Etrusce, seni!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum11)
tuque, regnator lyricae cohortis, da novi paulum mihi iura plectri, si tuas cantu Latio sacravi, Pindare, Thebas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum3)
intravit repetita larem, sic fertilis, oro, stet domus et donis numquam mutata sacratis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten14)

SEARCH

MENU NAVIGATION