라틴어 문장 검색

ut separemus quod est rationabile animae, cujus substantia divinus est spiritus, sicut ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:10)
licet etiam Scriptura dixerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:15)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
Denique cur Scriptura, cum prius Cham medium posuisset, eum nunc juniorem appellaverit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 1:4)
Numquid ante Scriptura in ordine generationis erravit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:5)
Nunc quaero qua ratione Cham illius improbi filium seniorem Scriptura fuisse memoraverit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:1)
Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:2)
deque eorum doctoribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장3)
Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sive membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 4:1)
Verum haec similiaque tum etiam ut coercenda, mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci, in his versati flagitiis, vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva impunitas nutrivit immania, usque eo grassante licentia, ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum, commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret, opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 4:1)
Et si in circulo doctorum auctoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 17:1)
Haec signa in celo conperta, doctores in suorum monitiones dixerunt:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1148)
Circa haec tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1316)
scripturae specimen ex a. 865.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:33)
quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
(아풀레이우스, 변명 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION