라틴어 문장 검색

Consilio militari damnatus, ad fundum suum apud Virginienses secessit, ubi aliquandiu moratus, Philadelphiam demigravit, ibique, perbrevi febre correptus, diem supremum obiit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.73)
Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:2)
Luna potest solis radiis percussa nitere inque dies magis [id] lumen convertere nobis ad speciem, quantum solis secedit ab orbi, donique eum contra pleno bene lumine fulsit atque oriens obitus eius super edita vidit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:1)
Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:4)
Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:1)
Sed videndum ne quod nonnulli male aestimaverunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua deos et ipse devotam fieri civitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 6:1)
Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:1)
hac animas ille evocat Orco Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:5)
Caesar ut acceptum tam prono milite bellum, Fataque ferre videt, ne quo languore moretur Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes Evocat, et Romam motis petit undique signis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:62)
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem Evocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:3)
sane si peritiam Vergilii diligenter intendas, secundum disciplinam carminis Romani, quo ex urbibus hostium deos ante evocare solebant, hoc dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2445)
excessere quia ante expugnationem evocabantur ab hostibus numina propter vitanda sacrilegia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3511)
ex qua ortus eodem nomine Aeneas classem Agamemnonis est adgressus hieme disiectam, cui se feruntur iunxisse hi, qui Cretam secesserant deserto Agamemnone:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1334)
nocturnosque utrum quia in nocte sunt, an quia per noctem evocantur, an noctu?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4901)
excierat evocaverat, invitaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1071)

SEARCH

MENU NAVIGATION