라틴어 문장 검색

Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:2)
nam utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:4)
Itaque si arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:4)
Ubi deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et manibus herbas carpemus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 7:1)
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:1)
et uti cum de seminario eximuntur, rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:2)
Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositaetaleae non laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:3)
sed utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:2)
Sed biennio a putatione abstineri, tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter sarriri seminarium convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:4)
antequam explantes arbusculam solo,rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem modo, quo in seminario erat,deponatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:2)
ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:3)
quidam porri fibras, alii grana thuris, alii sabinam herbam rutamque pinsitammero diluunt, eaque medicamenta potanda praebent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 2:5)
6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 1:3)
Possunt etiam, ut Cornelius Celsus prae- cipit, lilii radix aut scilla cum sale, vel sanguinalis herba, quam poligonum Graeci appellant, vel marrubium ferro reclusa sanare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 5:1)
aut si id factum, non erit, herba, quae vocatur avia,eum sale trita et imposita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION