라틴어 문장 검색

intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
nec coloniae modo aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장7)
inopia stipendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae aspernantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus frugum et plures qui consumerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장2)
mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, iam per arma atque acies exercebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장8)
longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장6)
[exuberant] fruges nostrum ad morem praeterque eas balsamum et palmae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장4)
sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 16장 1:2)
"Fruges quoque maturitatem statuto tempore expectant:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:6)
in his conditae fruges erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 22:2)
squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 26:2)
"Fruges amicis damus boum labore quaesitas, patera cum isdem vinum dis libamus, inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:19)
is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 13:2)
Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 17:1)
tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum rustica agricolae bonis tecta frugibus exples.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 345)
1. Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur latium vulgare illustre tam prosayce quam metrice decere proferri.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION