라틴어 문장 검색

tum ex antesignanis Romanus miles illac fuga inquit et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 384:2)
data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 242:1)
primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 348:2)
a continenti artae semitae aditum habet, a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naves, promineant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 313:3)
adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 75:1)
quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 161:1)
ubi ad eum locum ventum est qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps,cum quo regi sermo erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 164:1)
sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:1)
simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 539:1)
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1412)
quid illac impudente audacius?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2405)
Angiporto illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret huc ire familiarium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3325)
tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 13)
post id locorum quando ad villam veneris, dabitur tibi amphora una et una semita, fons unus, unum ahenum et octo dolia:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION