라틴어 문장 검색

Quid me inquit stulta, dente captas laedere, Omne assuevi ferrum quae corrodere?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.5)
Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari velim;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 1:1)
Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 5:2)
Ita senescere oportet virum, qui magistratus amplissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae quam diu decebat obtulerit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 2:1)
Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:2)
Ita assuevi, et nunc custos adest.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 3:2)
Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum quid reprehendendum, simul ita institui, ut verum dicere assuescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 1:2)
Inde adulescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur ut imperare parendo, duces agere dum sequuntur adsuescerent;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:1)
Ad hos proferendos et tempus et locum opportunissimum elegi, utque iam nunc assuescerent et ab otiosis et in triclinio audiri, Iulio mense, quo maxime lites interquiescunt, positis ante lectos cathedris amicos collocavi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:2)
Tuo tamen desiderio subscripsi et dedisse me ius trium liberorum Suetonio Tranquillo ea condicione, qua assuevi, referri in commentarios meos iussi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 952)
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, Canescunt turpi tecta relicta situ - Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 845)
quod male fers, adsuesce, feres bene;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 91:3)
continua messe senescit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION