라틴어 문장 검색

De Praetextati praefectura urbana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장3)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 24:3)
Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos miris:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 22:1)
Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 8:1)
Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 79)
Mauri quoque de Hispania Corsicam ingressi in ipso sancto paschali sabbato civitatem quandam diripuerunt et praeter episcopum ac paucos senes atque infirmos nihil in ea reliquerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 191:2)
Hac etiam tempestate Hludowicus rex senior obiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:1)
Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:3)
Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:6)
Ludewicus filius Lotharii imperatoris senior Italiam et Beneventaniam consedit, qui multas iniurias Nicolao papae intulit et non Mauros de Beneventania expulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:10)
Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:5)
Tot bona furatur senium, nam robore priuat Corpus, dente genas, et leuitate pedes.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:3)
Si iuuenem recipis, pellere turpe senem est.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:15)
hic uir et ille senex.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION