라틴어 문장 검색

Quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxerit, diem quoque tepidum silentemque a ventis eligat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 5:3)
Autumnus deinde falcem maturis palmitibus admovet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:4)
Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 2:3)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 11:4)
Alio modo, cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent, intorqueto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 16:3)
Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,si sit ovis matura,sin vero feta, circa Iulium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:1)
Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 21:3)
post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra soboles existit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:5)
Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:1)
Nec tamen dubium, quin frequentissimorum examinum favi, qui iam maturos habent pullos, transferri, et subici paucioribus debeant, ut tanquam novae prolis adoptione domicilia confirmentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:3)
trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장5)
venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장9)
alii curvata senio membra ostendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장6)
at si mare intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter vehi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION