라틴어 문장 검색

id praecipui provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 326:2)
consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae singulae sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 559:2)
ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 133:1)
eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:3)
Ita me Iuppiter Iuno Ceres Minerva Latona Spes Opis Virtus Venus Castor Polluces Mars Mercurius Hercules Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8106)
dein pugnam conserui seni:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 937)
Te sene omnium senem neminem esse ignaviorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 364)
pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 114)
Agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 4116)
atque, adulescentes, haec si vobis lex placet, ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 4149)
castor haud mirum, si te habes carum, hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma factis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2139)
quini aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 24)
Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장9)
Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장13)
hoc autem genere primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce et in Attica Sunio Palladis Minervae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION