라틴어 문장 검색

Propter quod dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis et unam virtutem habet, inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis, et decoquere, alteram habet, inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vivi, ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:5)
Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:8)
et se ab his molestiis separare contendant, renuntient voluptatibus suis atque luxuriae, fugiant flammas libidinum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:2)
Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, et si anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:13)
Quomodo ii declinandi;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 1:2)
Ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant ea quomodo dixisti (IV Esdr. IX).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:26)
11), ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:4)
quia oportet eas cum quodam animae partu editae fuerint, dividi ac separari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:10)
ut coelestibus se attexeret, et a terrenis separaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:8)
Beata et illa mens quae species et ipsum genus supergrediens meretur audire quod dictum est ad Moysen, cum separaretur a populo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:1)
Non declinet in vias ejus cor tuum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:8)
Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:17)
ut veloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:9)
Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
Separabis omne quod aperit vulvam masculinum, Domino (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION