라틴어 문장 검색

his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis, non, ut si solvas 'postquam discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit', invenias etiam disiecti membra poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:8)
atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 251:3)
Ille locus illis sepulchrum futurus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 20:6)
Seneca Lucilio suo salutem In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 861)
Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:1)
Memini cum diceret controuersiam de illo qui a sepulchris trium filiorum abstractus iniuriarum agit, mediam dictionem fletu eius interrumpi;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:6)
Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro a luxurioso adolescente in uicinos hortos abductus est et detonsus coactus conuiuio ueste mutata interesse.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.1)
Rapuit me qualem in conuiuium puderet uenire, dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.5)
Cineres meorum in sepulchro uideo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.17)
Sepulchri uiolati sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.1)
Bellum cum esset in quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis de sepulchro uiri fortis arma sustulit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.2)
praemio accepto accusatur sepulchri uiolati.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.4)
Vidisses uere uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.8)
Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma uictricia.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.15)
aspice sepulchrum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.50)

SEARCH

MENU NAVIGATION