라틴어 문장 검색

Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장12)
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장70)
Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장19)
Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장27)
Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장30)
volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장4)
et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장10)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장14)
Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장39)
Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:12)
40. Urbs est una desolata, festinant ad aliam
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM157)
Pisa nobilis te ponet in sepulcrum patrium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM187)
et, qui sub iure negasti vivere Caesareo, parvo procede sepulcro Eutropium passure Cato;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:278)
Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:144)

SEARCH

MENU NAVIGATION