라틴어 문장 검색

Atque haec benignitas etiam rei publicae est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:5)
Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:9)
neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam civium caedem bonorum victoria maerori fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:3)
Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est omnis oculorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:1)
Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:1)
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos gradus dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:1)
si Massilienses, nostri clientes, per delectos et principes cives summa iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi similitudo quaedam servitutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:3)
Nam illi regi, ut eum potissimum nominem, tolerabili aut, si voltis, etiam amabili, Cyro, subest ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facile delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:4)
Qui autem aequa potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, in quibus verbo sunt liberi omnes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:3)
tum, cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:9)
et illud vides, si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:3)
Quin tu igitur concedis idem in re publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, esse optimos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 100:14)
Nam ut ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa servitute adficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:4)
Sic omnia nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:5)
Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION