라틴어 문장 검색

sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 119:2)
libidinem iuvet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 283:2)
adfert his momentum et aetas et sexus et pignora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 42:1)
sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas quam feminas certum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:3)
autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 217:2)
Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:7)
Et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non ne aetas quidem eripiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:5)
Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:2)
Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:1)
Duo tibi ponam ante oculos maxima et sexus et saeculi tui exempla:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 12:1)
Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 149:1)
sexus, aetas, animus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.33)
ipsa quam sexus iubet maerere,, siccis haesit Alcmene genis stetitque nato paene iam similis parens.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:47)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
"procedat Colchis prius agnita virgo marito crimine quam sexu;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 238)

SEARCH

MENU NAVIGATION