라틴어 문장 검색

imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
aut anguis imis vallibus editus annosa supra robora sibilat superatque pinus:
(세네카, 오이디푸스 9:4)
"si fallo, uipera nostris sibilet in tumulis et super ossa cubet."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 731)
) ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit annua et ex ima sibila torquet humo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 83)
alta cerastarum spiris caput asperat atrum congeries, torquet maculosa volumina mordax crinis, et irati dant sibila taetra capilli, squameus ad mediam thorax non pervenit alvum post chalybem pendente peplo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium6)
et iam te urna petit cietque raucae acclamatio sibilans coronae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium70)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
Verberant puppim, quatiunt carinam, ventilant spondas laterum rotundas, arborem circa volitant sinistrae sibila linguae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:7)
tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam9)
non tantis Hyas inserena nimbis terras obruit aut soluta Plias, qualis per cuneos hiems Latinos plebem grandine contudit serena.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres8)
cui sibila serpens poneret et saevae vellent servire novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus19)
qualem Libyae Saturnia nimbum attulit, Iliaco dum dives Elissa marito donatur testesque ululant per devia nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis25)
instantes sed proxima quaerere nimbi suadebant laesique fides reditura sereni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis29)
date serta per aras festaque pallentes hilarent altaria lucos, felix, haec, nimium felix plorataque nato umbra venit, longe Furiarum sibila, longe tergeminus custos, penitus via longa patescat manibus egregiis, eat horrendumque silentis accedat domini solium gratesque supremas perferat et totidem iuveni roget anxius annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum9)

SEARCH

MENU NAVIGATION