라틴어 문장 검색

neque enim Iovem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam qui ita appelletur in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem haec docet tributa nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:9)
Iam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum vaferrumus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum ut eos ne coniectura quidem informare possimus, cum mens nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 39:1)
qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 100:2)
in his si qui erraverunt, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:10)
praeterea ipsorum deorum saepe praesentiae, quales supra commemoravi, declarant ab is et [in] civitatibus et singulis hominibus consuli quod quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus tum vigilantibus portenduntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 166:2)
Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:1)
ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:2)
nulla timoris significatio, nulla mentio pacis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:8)
ego enim, quantum auguror coniectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque fuimus et otio ac facultate discendi maiore ac maturiore et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui iure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 95:1)
semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:2)
lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)
" Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:1)
" Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:2)
facit enim de se coniecturam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:1)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION