라틴어 문장 검색

quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5905)
ab eo quod est 'felicia' ut 'felicum' dicamus non procedit, ne minor sit genetivus a nominativo plurali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5909)
gemitus morientum aliquanti 'morientum' genetivum corruptum pro integro accipiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6331)
unde nunc passivam declinationem sub activa posuit significatione, sicut in georgicis et placidam paci nutritor olivam futurum tempus a passivo posuit pro praesenti ab activo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6604)
namque apud maiores trahebatur interdum a Graeco genetivus singularis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8013)
si autem de neutro loquamur, 'defendentium' dicamus necesse est, quia 'haec defendentia' facit et, ut supra dixi, genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8862)
non nulli ergo in his nominibus genetivum corruptum pro integro accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8864)
lacrimantum quidam 'lacrimantum' genetivum corruptum pro integro accipiunt, quia facit 'lacrimantium'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8871)
una tamen est significatio, licet in diversa etymologia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 713)
nam gerundi modus est a passiva significatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 463)
pressa est insignis 'pressa' pro 'suppressa'. et non 'insignis gloria', sed 'insignis facti', ut genetivus casus magis sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3221)
haec apud antiquos ludibria dicebantur, non, ut nunc, in mala significatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7642)
Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)
et sciendum, graeca nomina in 'as' exeuntia, sive crescant sive non crescant in genetivo, vocativum in 'a' mittere, ut 'Aeneas Aeneae o Aenea, Pallas Pallantis o Palla', ut "non haec, o Palla, dederas promissa parenti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 746)
item alius ordo 'adgressi spe carminis iniciunt ipsis ex vincula sertis'. carminis ambo vetuste, ut alibi "verum ubi ductores acie revocaveris ambo" et "eminus ambo Imbrasidas", ut "craterasque duo sta- tuam", cum hodie sub eadem significatione 'ambos' et 'duos' dicamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 184)

SEARCH

MENU NAVIGATION