라틴어 문장 검색

Quare L. Sullae, C. Caesaris pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 58:4)
Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:1)
ex quibus magna significatio fit non adesse constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:2)
nulla timoris significatio, nulla mentio pacis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:8)
semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:2)
lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:1)
Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent impera- torum, turmalis dixit displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:1)
" Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:1)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)
Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:2)
Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 156:1)
Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud "si telum manu fugit":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:3)
vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:4)
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda est praeposito saepe verbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 165:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION