라틴어 문장 검색

Itaque et Deus auctor nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:6)
Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:6)
et plerumque a nobis ita diem significari ut noctem non comprehendamus, plerumque ut complectamur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:5)
Item per fontium abyssi, et cataractarum coeli ruptionem mentis atque corporis diluvium significari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:3)
Quo significatur numquam Deum eo numero vel tempore interitum hominum fuisse facturum, quo fecit exordium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:22)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:6)
Ubi ergo charitas, ibi senioris nomine de quo pendent caeteri, domus omnis significatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:8)
Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:1)
Sensus autem altior significat quod mens justi quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt, et immunda, et temeraria primo a se repellit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:4)
Folium quoque quod secum detulit, etsi breve illud folium detulisse videatur, spem eorum quos sui poeniteret erroris, etsi non magnam, aliquam tamen significavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:5)
Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:6)
Quod alio die imminuta aqua, alio siccata terra memoretur, eo significari justum Noe in duabus generationibus primum fuisse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:1)
Et littera quidem significat in ingressu abstinentiam generationis, in egressu generationis usum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:7)
Vide quomodo studiose nos delinquere Deus significet, dicendo permanere super mala sensum hominis diligenter:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:3)
quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION