라틴어 문장 검색

' haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장7)
passim silentia et gemitus, nihil compositum in ostentationem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장7)
atque ubi primum ex alto visa classis, complentur non modo portus et proxima maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an voce aliqua egredientem exciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장4)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
haud alias intentior populus plus sibi in principem occultae vocis aut suspicacis silentii permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장5)
ergo et prioris silentii defensionem et quid in futurum statuerim simul aperiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장4)
et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti telisque non in falsum iactis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장10)
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장11)
At Agrippina pervicax irae et morbo corporis implicata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium lacrimis, mox invidiam et preces orditur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장1)
seu loqueretur seu taceret iuvenis, crimen ex silentio, ex voce.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장4)
in nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장7)
silentium ipsius non civile, ut crediderat, sed in superbiam accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장4)
Caesar in silentium fixus a summa spe novissima expectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장16)
ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장3)
Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro propior:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION