라틴어 문장 검색

Quod si artificis alicujus ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promovet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:6)
per quem etiam corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fovent, et quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conveniunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:3)
at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:13)
illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro virtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per virtutem magnetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:18)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:4)
Cui inservit commercii rationes bene liberare et bene librare, artifices et manufacturas introducere et fovere, desidiam et otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et agros cultura lucrosissima subigere, rebus venalibus pretia iusta imponere, census et tributa moderari, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:4)
Si casus postulet, si informetur consilium ab hominibus alicuius muneris aut professionis particularis (veluti iurisperitis, nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus), audiantur illi primo coram delegatis, et postea, prout occasio postulat, coram consilio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:13)
Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum opera robur et lacertos viriles postulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:8)
Populus qui in coloniam sumatur praecipue sint artifices generum sequentium:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:16)
Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:2)
Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:8)
Locorum opportunitates, diversionum artificia, et similia captabant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 9:7)
Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장11)
et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION