라틴어 문장 검색

Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus quos utrimque habent, superiores accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:4)
eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:4)
Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:6)
Id autem ipsum recurvum, ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 17:1)
inter quos, quod medium est, magis etiam extremis partibus sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:3)
Cubitus inferior longiorque, et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus exstantibus in sinum humeri, quem inter duos processus ejus esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:1)
Dein radius, in caput cartilaginosum consurgens, in vertice sinuatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:4)
Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:1)
Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:6)
a lateribus, id est in ipsis coxis, sinus rotundos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:6)
Superiora in sinus coxae, sicut humeri in ea ossa, quae scapularum sunt, conjiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:5)
Atque inferiora quoque capita media sinuantur, quo facilius excipi a cruribus possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:7)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:3)
Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:4)
ne, quum in quosdam naturales sinus incident, opinionem fracti ossis frustra faciat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION