라틴어 문장 검색

ut tamquam signo erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur impropugnata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 8:2)
Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 8:2)
Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:14)
Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est undique inimicus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:28)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
aut cur sisti postulabas tantam familiam?
(아풀레이우스, 변명 45:1)
audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo legum libro auditurus:
(아풀레이우스, 변명 63:6)
utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit.
(아풀레이우스, 플로리다 15:2)
Tunc me per proscaenium medium velut quandam victimam publica ministeria producunt et orchestrae mediae sistunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:9)
Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:6)
"Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant pulverei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus et, ex disciplina sectae servati noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu primo corda mortalium validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis velut expilationis vadimonium sistimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:64)
"Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:9)
"Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam Ornatam mundo funerei thalami:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:36)
"Ducite me, et cui sors addixit scopulo sistite:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:56)
"Sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili vectura sorores hic mihi sistat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권48)

SEARCH

MENU NAVIGATION