라틴어 문장 검색

Unus erat dolor pereuntium, nulla quies.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:12)
Cognita hac strage gravissima, tota civitas Assur dolore et lamentis commota est et universi in ea habitantes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:6)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
Nocte denique eadem, dolore ac languore corporis illius invalescente, [0579A] a suis, propter nimietatem tumultus navalis exercitas, Jerusalem se deferri jussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:6)
Inter haec nuntia, Boemundus, totius vitae et salutis diffisus, particulam capillorum capitis sui, signum captivitatis suae et doloris, clam per Syrum cuempiam Baldewino misit, omnibus hoc Turcis ignorantibus, quatenus sine dilatione sibi subveniens, a manibus Turcorum eum eriperet, priusquam ad ignotas et barbaras nationes illorum perveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:1)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
- Qualiter exercitus in solitudine quindecim diebus vagando, sitis et inediae miserias pertulerit gravissimas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 21:2)
Ah quantus dolor!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:5)
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)
- Quod Christiani exercitus centum et sexaginta millia siti ac fame, fuga et sanguine a Turcis in bello occisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 41:2)
- Christiani Turcis resistentes, et Stanconam frustra oppugnantes, Reclei urbem applicuerunt, ubi siti aestuantes ad trecentos perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 57:2)
Ubi triduo siti adeo intolerabili oppressus elanguit exercitus, ut supra trecentos exstincti morte gravissima illic periclitarentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:6)
Hac sitis intolerantia anxiati, quidam ex sociis super cacumen praecelsae rupis gradientes constiterunt, si forte alicubi aquam specularentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:8)
Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum jam sitis gravi passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium grave hinc et hinc committentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:1)
Tandem hoc ingruente saevissimo bello, et Christianorum virtute siti debilitata, et ideo minus valente et resistente, Turcorum ferocitas exaltata coepit invalescere, et Christianos victos [0620C] atrociter in fugam cogere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION