라틴어 문장 검색

Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장3)
neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:3)
Sed in his tam discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 3:1)
quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:7)
simul Segestes ipse, ingens visu et memoria bonae societatis inpavidus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장11)
ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장4)
is valida manu finis Marcomanorum ingreditur corruptisque primoribus ad societatem inrumpit regiam castellumque iuxta situm.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장3)
ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et societatis impatiens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장7)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
at frumenta et pecuniae vectigales, cetera publicorum fructuum societatibus equitum Romanorum agitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장7)
eo venire patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius durior congressus atque eo per ambitum et societate consiliorum parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장7)
inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장4)
Exim nivibus et montibus fessi, postquam campos propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per occulta et magis fida inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장1)
nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장4)
quod primi Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION