라틴어 문장 검색

Si qua est, o maxime Caesar, Nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi, Exsul in aeternum, sceptris depulsa paternis, Si tua restituat veteri me dextera fato, Complector regina pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:41)
Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam, Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII6)
delubra delubrum dicitur quod uno tecto plura conplectitur numina, quia uno tecto diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2252)
hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5125)
conplexa penates 'penates' sunt omnes dii, qui domi coluntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5141)
haec est enim magna emphasis, quae perpetuam personam conplectitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4084)
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, id est lupae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45813)
plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5778)
gremio conplectitur ossa quasi de matre dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 311)
et bene non 'Aeneae' dixit, sed 'viro Dardanio', ut non sit mirum si sequebantur hominem sibi cognatione sociatum, ut hinc Dardanus ortus, huc repetit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 132)
informe cadaver 'informe' magnum, cuius formam non sit facile conplecti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2641)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
primo quod Vulcanum amore circumvenit, nam et post completam orationem statim eum complectitur et molli amplexu fovet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3736)
hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2626)
et bene, ut in belli calore, breviter omnes locos ad impetrandam veniam conplectitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5242)

SEARCH

MENU NAVIGATION