라틴어 문장 검색

Temporibus difficillimis, famam bene partam periculo objectabat, officioque recte integreque fungi, quam famae inepte servire, malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.147)
Praesidis Americani officio fungens, gentes omnes in pace amicas, in bello inimicas esse voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.164)
Praeliis omnibus, quibus interfuit, imperatoris strenui ac militis boni officio simul fungebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.104)
Paucos post menses, fato functus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.108)
NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:12)
Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:7)
ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:10)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI31)
Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 22:2)
Extat orationis antiquae satis efficax ad concordiam fabula, qua dissedisse quondam humanos dixit artus, quod omnibus opere fungentibus solus venter inmunis ageret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:1)
at facere et fungi sine corpore nulla potest res nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:12)
corpus enim magis his vitiis adfine laborat, et mala multa animus contage fungitur eius.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION