라틴어 문장 검색

Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:27)
Sed postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoc effecisse cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam supervenit despectio, cum gentes noverim contra romani populi preheminentiam fremuisse, cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam, cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:7)
nobilitas animi sola est atque unica virtus.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:12)
Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:34)
Num satis quod, per universalem familie tue luxuriem et trucitatem, unica riservata domo, quicquid tui iuris erat cataclismo perierat, et [que] commiseras tu animalia celi terreque iam luerant?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:4)
nec insule Tyreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 81:4)
Unde cum sententia versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata vulgari non melior sed deterior apparebit, quemadmodum turpis mulier si auro vel serico vestiatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 11:5)
secundum quod rationale, honestum querit, in quo solus est, vel angelice sociatur [nature].
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 18:5)
in dictamine magno sufficit enim unicum pentasillabum in tota stantia conseri, vel duo ad plus [in pedibus];
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 181:2)
NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:4)
O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:12)
Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:7)
ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION