라틴어 문장 검색

maiorem hac, inquiens, dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:22)
Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:23)
Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita, vel illicitur vel impellitur.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:40)
Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:41)
Nulla enim excusatio peccati est, si amici causa peccaveris.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:42)
Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:46)
Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:48)
Et ut ad haec nostra tempora veniamus, multo certe felicius, Otto Romanae cardinalis Ecclesiae, ab amicissimo suo recessit Guidone, quam Iohannes suo adhaesit in tali schismate octoviano.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:49)
Nam qui vel fidem, vel patriae periculum, vel alterius contra ius et fas laesionem excipientes, semetipsos amicorum exponunt libidini, eos non tam stultos dixerim quam insanos;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:5)
sic amicus omnibus esse, ut nulli sit fidus;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:12)
vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum facere temptaverit.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:6)
Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:8)
Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:7)
Quid enim ineptius esse potest quam amicitiam hactenus extendi, ut in officiis vel obsequiis vicem quis rependat amico, cum omnia illis debeant esse communia, quibus nimirum esse debet et cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:15)
Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION