라틴어 문장 검색

C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 2 1:1)
Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 3:1)
Sol solio residens ad se jubet omnia prono Tendere descensu, nec recto tramite currus Sidereos patitur vastum per inane moveri;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:4)
Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:8)
Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur, descendimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:7)
Nam et dum lavor ait paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:10)
ante sui populus limina regis adest, prodit et in solio medius consedit acerno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권223)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet, praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae aram constitui parvaque signa deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권68)
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa, defensor solii, Iuppiter alte, tui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권127)
Iuppiter ad solium superis regale vocatis
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권219)
talibus instinctus solio privatus in alto sederat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권388)
mira quidem, sed tamen acta loquar, signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권399)
Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:3)
Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION