라틴어 문장 검색

Cum dederit haec, tolles omne quod aperit vulvam masculinum, et sanctificabis Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:5)
Ibi quaeramus omne quod aperit vulvam masculinum, hoc est, justum et principale, quod sanctificare Domino debeamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:2)
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:3)
Nam etsi mulier sanctificat virum, et vir mulierem;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:4)
Omne quod aperit vulvam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi, masculinum sanctifica Domino (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:19)
Haec est conspersio principalis, in qua sanctificari nos Apostolus cupit, sicut ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:9)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:10)
quia non proventus sanctificat, sed devotio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:6)
In qua die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel (Num.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:22)
In ea die qua interfeci omne primogenitum Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel (Num.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:4)
Batnae municipium in Anthemusia Macedonum manu priscorum, ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis, ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit , ad commercanda quae Indi mittunt et Seres, aliaque plurima vehi terra marique consueta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 3:1)
Icto post haec foedere gentium ritu, perfectaque sollemnitate, imperator Mediolanum ad hiberna discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 16:3)
Cum inducti essent iussu eius quadam sollemnitate agentes in rebus in consistorium, ut aurum acciperent inter alios, quidam ex eorum consortio, non (ut moris est) pansa chlamyde, sed utraque manu cavata suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 11:1)
Limigantes ad loca migrare compulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius et pepercimus plurimis, et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem, quod eisdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 29:2)
Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION