라틴어 문장 검색

Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 5:1)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 20:2)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
Cave, inquit, Evangele, Graecorum quemquam vel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis vel adsecuta est vel in suo opere digessit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:2)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
Vide nimiam celeritatem salvo pondere:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 2:4)
Mirabilior est celeritas consequentis priorem in cursu pedum apud eundem vatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 4:1)
Σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et tarditas diligentiae, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 9:3)
Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:40)
et scire debemus prudenter poetam pro causis vel tendere vel corripere orationem, ut hoc loco periclitantibus Troianis tota celeritate dicit esse subventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1452)
et mire 'rapuit', opus est enim celeritate ad tale ministerium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1767)
aut 'corripuit', ut cervorum celeritatem praeciperet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1882)
unde et flumina dicitur celeritate transisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3172)
haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)

SEARCH

MENU NAVIGATION