라틴어 문장 검색

miratur in illo Artificis Natura manum, munusque beatum Laudat et in dono laudatur gracia dantis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:10)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Ex hiis materiam ductam Natura monetat In speciem, uultus humani corporis aptans Materie, cuius miratur turba decorem, Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:9)
post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
Hoc magis in signum speciei donaque forme Cedit, quod nulla corpus pinguedine surgit, Sed magis in maciem tendit, sic omnia iuste Possidet et nullo decor eius claudicat, immo Nil maius conferre potest Natura uel ultra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:13)
miratur in illo Se tantum potuisse potens Natura stupensque Vix opus esse suum credit quod fecerat ipsa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:7)
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
In nos maturas euo bellique potentes, In numero plures, maiores uiribus, unum Expertem belli puerum, uirtute minorem Armauit Natura parens:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:12)
Proposito stat fixa suo Natura nec ullo Concutitur uexata metu, sed mente timorem Expugnat, crescit animus bellique uoluntas Surgit, et affectus Virtutibus insidet idem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:1)
que totum Martis honorem Dat iuueni, cui bella mouet Natura, suamque Donat ei palmam belli pugneque laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:8)
Cur poscis inepte Quod Natura parat, quod mors uicina minatur?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:17)
Pugna cadit, cedit iuueni Victoria, surgit Virtus, succumbit Vicium, Natura triumphat, Regnat Amor, nusquam Discordia, Fedus ubique.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:3)
In planctum plausus, in lacrymosa jocos, Cum sua naturam video secreta silere, Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:2)
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:6)
quo naturae secessit gratia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION