라틴어 문장 검색

Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et ornamentis exornaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장32)
ita eae [victoriae civitatum] non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt liberatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장50)
Quae autem dea ad res omnes veniret Venerem nostri nominaverunt, atque ex ea potius venustas quam Venus ex venustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:4)
Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:1)
In pulchritudine praefertur venustas colori, et decorus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:2)
at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말8)

SEARCH

MENU NAVIGATION