라틴어 문장 검색

Cum autem in sanctorum patrum litteris de amicitia plura legissem, volens spiritaliter amare nec valens, institui de spiritali amicitia scribere, et regulas mihi castae sanctae que dilectionis praescribere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:14)
Non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:6)
quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)
Prius autem spiritualis substantia erat, quae corpore naturae conjuncta est, et nunc quoque ut spiritualis permanet non corporea facta est. Cum ergo et nunc sicut ante juxta ipsam veritatis assertionem spiritus sit Deus, nec unquam quod spiritus est corporeum fiat, aut partes recipiat, quomodo proprie vel Verbum dicitur fieri caro, vel Deus homo, cum Verbum ipsum nunc etiam sit spiritus quia est Deus, sicut et ante incarnationem fuerat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:11)
Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION