라틴어 문장 검색

" Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno et ardore magno zelatus sum eam.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장2)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:7)
Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum cum coniugis pudore tum masculae quoque prolis oportunitate praedicauit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:13)
Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:2)
Num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:5)
Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares si quonam te ducere aggrediamur agnosceres!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:8)
Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:26)
Atque tuo splendore mica;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 26:1)
Splendor quo regitur uigetque caelum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 15:1)
ubique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장7)
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장9)
per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in iis tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens vel in thorace vel in pulmone vel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluvium alvi fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장31)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장22)
Crudum est autem, in quo magis quasi . . . venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장203)

SEARCH

MENU NAVIGATION