라틴어 문장 검색

Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium triumpho reportata.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:1)
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:1)
Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:2)
Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 1:2)
Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 6:2)
Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi cum rege Pyrrho dimicatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 14:1)
Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 18:1)
Cum Pyrrhus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 19:1)
Victor primo proelio Pyrrhus, tota tremente Campania Lirim Fregellasque populatus, prope captam urbem a Praenestina arce prospexit et a vicensimo lapide oculos trepidae civitatis fumo ac pulvere inplevit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 24:2)
Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 25:1)
Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae- ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 7:1)
Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 2:1)
Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 2:1)
Ac primum duce Isidoro contenti proximo mari Cretam inter atque Cyrenas et Achaiam sinumque Maleum, quod ab spoliis aureum ipsi vocavere, latrocinabantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 3:1)
Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION