라틴어 문장 검색

ille autem spissa iacuit revolutus harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:11)
aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:6)
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa viris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:4)
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:6)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:11)
Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:13)
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis in plumam squamis auro conserta tegebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:1)
sin in sua posse negabunt ire loca et scrobibus superabit terra repletis, spissus ager;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:4)
tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:7)
Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:12)
hic melior, insignis et ore et rutilis clarus squamis, ille horridus alter desidia latamque trahens inglorius alvum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:5)
tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori, tum spissa ramis laurea fervidos excludet ictus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 152)
spissa te nitidum coma, puro te similem, Telephe, Vespero tempestiva petit Rhode;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1912)
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt et spissae nemorum comae fingent Aeolio carmine nobilem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 32)
tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION