라틴어 문장 검색

Hoc vero sciant homines pro certo, omnem subtilitatem disputationum et discursuum mentis, si adhibeatur tantum post axiomata inventa, seram esse et praeposteram;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:5)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
Neque enim ullo modo officimus, quin istae, quae invaluerunt, et disputationes alant, et sermones ornent, et ad professoria munera ac vitae civilis compendia adhibeantur et valeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:4)
Atque status emendatio in civilibus non sine vi et perturbatione plerumque procedit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:8)
ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:2)
Haec enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutaverunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:4)
sive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:10)
ut status humanorum corporum per pulsus, et urinas, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:2)
ut, nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta quam in melius se expedire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:7)
Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:5)
et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moveant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:7)
unde necesse est sequi emendationem status hominis, et ampliationem potestatis ejus super naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:13)
Homo enim per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:14)
Sed in virtute illius diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION