라틴어 문장 검색

Adeo ut fabula illa de Scylla in literarum statum, qualis habetur, ad vivum quadrare videatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:14)
Neque illud afferat quispiam, scientias paullatim succrescentes tandem ad statum quendam pervenisse, et tum demum (quasi confectis spatiis legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:24)
Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit et mansurus est popularis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:35)
nempe, cum per artem et ministerium humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:3)
Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit, qualem forte homines in hoc rerum et animorum statu haud facile animo capere aut metiri queant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:3)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum pervenerint, nil ulterius possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:6)
Optima enim est ea reprehensio, quam de statu civili haud prudenter administrato quispiam his verbis complexus est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:3)
Sed cum rerum vestrarum status, non a vi ipsa rerum, sed ab erroribus vestris male se habeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:7)
Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint atque ad unius hominis notitam et judicium pervenerint, quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias multa nova inveniri possint ad humanam vitam et statum utilia, per istam Experientiam quam vocamus Literatam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:3)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
Atque status emendatio in civilibus non sine vi et perturbatione plerumque procedit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:8)
ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:2)
Haec enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutaverunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION