라틴어 문장 검색

talia per populos edebat funera victrix orbis Avaritia, sternens centena virorum millia vulneribus variis:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1128)
ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:24)
It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:5)
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:12)
"quae finis aut quod me manet stipendium?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1714)
' deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.9)
at centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 374:1)
propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 235:3)
Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장8)
stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장8)
Interim Albinus renovato bello commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장1)
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장6)
postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장5)
Quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem ueteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장17)
Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus nauis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION