라틴어 문장 검색

Nam tam licet de his erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea, quae stant, moveri videantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem [moveri]. Iam ex insanorum aut ebriorum visis innumerabilia coniectura trahi possunt, quae futura videantur . . . . Quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando conliniet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 178:6)
quis est enim, qui totum diem iaculans non aliquando ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 180:2)
haec bacam conchae rasisse et stringere venas ferventis massae crudo de pulvere iussit.
(페르시우스, 풍자, satire 253)
| Cum ego proclamarem, gladium strinxit et 'Si Lucretia es' inquit 'Tarquinium invenisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:5)
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:17)
Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:16)
Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco - salvum sit, quod tango - mediam traiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:10)
At ille gladium parricidali manu strinxit et non frueris inquit hac praeda, super quam solus incumbis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:2)
Ille tot hospitum potionibus liberum urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem et de cella se proripuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:8)
Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:3)
Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque capillorum elegidarion dicere:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:12)
Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:20)
Repraesentavit in se poenam facinoris Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta14)
Latrone exciso timidus accurrit comes Stringitque gladium, dein reiecta paenula:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION