라틴어 문장 검색

quod quo studiosius ab istis opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 3:4)
ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:9)
id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:6)
perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:4)
sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:1)
- me studiosis dicendi praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:2)
nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:4)
quare si aliquid oratoriae laudis nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:5)
in quam exercitationem ita nos studiose [operam] dedimus, ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:3)
Quamquam non sumus ignari multos studiose contra esse dicturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:1)
nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:1)
itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poëtis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:14)
itaque industrios homines illi studiosos vel potius amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:5)
sumus enim natura, ut ante dixi - dicendum est enim saepius - , studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:7)
Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi - nam nullum genus est minus malitiosum - , me studiose dicere contra Epicurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION