라틴어 문장 검색

ita fit, ut agere considerate pluris sit quam cogitare prudenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:3)
Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:2)
aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:4)
Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장1)
Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 64:1)
Huic respondebat non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 89:1)
'Mihi vero' inquit Mucius 'satis superque abs te videtur istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:1)
nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:2)
Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more elaborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:2)
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:4)
ut, cum in sole ambulem, etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum - nam Romae vix licet - studiosius legerim, sentio illorum tactu orationem meam quasi colorari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 60:3)
si minus ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:2)
'quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:4)
Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:2)
qui cum cetera, tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION