라틴어 문장 검색

Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:5)
A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 6:1)
accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:3)
his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 3:2)
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursus non bullit in unda.
(페르시우스, 풍자, satire 327)
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:1)
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:1)
Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tri clinium, occurrit nobis ille idem servus, pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:1)
' Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:46)
Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:26)
Stupuere mentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:20)
Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque navigii turbam diducit in partes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:7)
Mox flumina montibus altis undabant modo nata, sed haec quoque - iussa putares - stabant,et vincta fluctus stupuere ruina, et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:4)
Sumite nunc gentes accensis mentibus arma, sumite et in medias immittite lampadasurbes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:15)
. . Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION