라틴어 문장 검색

Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 1:2)
Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:13)
quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre7)
Et MVRREDIVS non est passus hanc controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 14:23)
MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:2)
uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 2:6)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 102:3)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce ;
(세네카, De Providentia, book 1 31:2)
" Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:7)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:4)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
haut equidem horrui, cum pace rupta bellicus muros fragor circumsonaret, pertuli intrepide omnia:
(세네카, Hercules Furens 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION