라틴어 문장 검색

e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:7)
nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:4)
quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:2)
erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 159:2)
Roscium quo studio et qua intellegentia esse in rusticis rebus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:2)
has rerum formas appellat ἰδέασ ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 1:1)
in quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 1:1)
quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato - , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 2:1)
Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 1:2)
Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 5:2)
huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis forma suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:1)
Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:3)
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
impetratum est a consuetudine ut peccare suavitatis causa liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:17)
Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION