라틴어 문장 검색

itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:5)
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:3)
aut inposita resina et abducta subinde idem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:5)
Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:1)
mutandum subinde peregrinationibus caelum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:2)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:5)
Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 10:3)
quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:2)
Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:3)
resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:7)
caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:5)
Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:3)
Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:8)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:3)
Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION