라틴어 문장 검색

ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 32:1)
quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, [quae constat non propriis sed translatis]. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:3)
continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 130:4)
solebat Afer Domitius traiicere clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te Laelia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:1)
in parte iuvari potest, quod, cum aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum legente contendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:2)
Non continuo sibi vivit, qui nemini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:4)
Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur et mollia crura reponit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:1)
Continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et pre nimio amore cecidit in lectum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:10)
itur in urbem, continuo videt ipse deam, summissus adorat, pectus et exsertam tetigerunt cornua mammam;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
atque ubi Romuleas velox penetraveris arces, continuo dextras flavi pete Thybridis oras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum2)
Continuo in pugnas haud solum accensa iuventus, qui modo Caucasei comites rediere triumphi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권300)
qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:2)
cum quibus et luxuria crescere, et hanc continuo omnium lues scelerum comitari adcelerauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.8)
reuersusque Brittaniam misit continuo Roman Laurentium presbyterum et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi suscepisse, ac se episcopum factum esse referrent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII.3)
Nec exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni fastigia perueniret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION